라틴어 문장 검색

Inimicus est etiam ager sabulo macer, et nuda glarea.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 6:7)
Deinde ingerendi minuti lapides vel glarea mixta pingui solo, depositisque seminibus latera scrobis circumcidenda, et aliquid stercoris interponendum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 9:4)
Stabula sunt optima saxo aut glarea strata, non incommoda tamen etiam sabulosa, illa, quod imbres respuant, haec, quod celeriter exsorbent transmittuntque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 1:2)
Sub porticibus deinde quadratae harae 4 caementis vel etiam latereulis extruuntur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 1:3)
ac si lapidis et operae vilitas suadeat, haud dubie caementis et calce formatus circumdatur murus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 2:3)
seu, quod paene omnium in usu est, qui modo diligenter ista curant, per ordinem vasa disposita ligantur, vel laterculis, vel caementis, ita ut singula binis parietibus angustis contineantur, liberaeque frontes utrimque sint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 2:2)
quid enim, si infirmiora horum temporum templa credas, quia non rudi caemento et informibus tegulis exstruuntur, sed marmore nitent et auro radiantur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 7:1)
ne caementorum quidem apud illos aut tegularum usus:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 3:1)
Atra nec exiguo stillant sudantia rore, Aut impulsa levi turbatur glarea vena.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:27)
Non silice duro structilive caemento, Nec latere cocto, quo Samiramis longam Babylona cinxit, Tucca balneum fecit:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXV1)
prius enim est, ut manu terra vertatur, deinde solidetur glarea, postremo aequetur cylindro, id est lapide tereti in modum columnae, qui a volubilitate nomen accepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1782)
ieiuna glarea sicca et sterilis terra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2121)
num hoc in latere aut in caemento, ex quibus urbs effecta est, potuit valere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 146:4)
num hoc in latere aut in caemento, ex quibus urbs effecta est, potuit valere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 146:4)
eo loco pulvis non glarea iniecta est (et mutabitur), et ea viae pars valde acclivis est ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION